Hľadaný výraz: Ex 38,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, 2 cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis. 3 Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula. 4 Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, 5 fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum. 6 Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis; 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum. 8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus.

1

mail   print   facebook   twitter